Modo Turbo

Inxama

Score: 56
/
Played: 27

Genres:

Moods:

Languages:

Featured by:

pabulagem

Wiki:

Lyrics:

Earn upon approval! {{lyricsContributionDisabled ? '(While you\'re under '+USER_CONTRIBUTION_GAINS_LIMIT.WIKI_LYRICS+' Beats)' : ''}}

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5 inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, quidve dolens, regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores 10 impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli; quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 15 posthabita coluisse Samo; hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces; 20 hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis— necdum etiam causae irarum saevique dolores 25 exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores. His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 30 arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem! Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 35 cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, haec secum: ‘Mene incepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, 40 unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto. 45 Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' Talia flammato secum dea corde volutans 50 nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis 55 circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60 hoc metuens, molemque et montis insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: ‘Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65 et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto. 70 Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem.’ 75 Aeolus haec contra: ‘Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, 90 praesentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra: ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia voce refert: ‘O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95 contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis Tydide! Mene Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100 scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' Talia iactanti stridens Aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; tum prora avertit, et undis dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 105 Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet— saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras— dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto 110 in brevia et Syrtis urget, miserabile visu, inliditque vadis atque aggere cingit harenae. Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit: excutitur pronusque magister 115 volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. Adparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas. Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, 120 et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum, emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 125 stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina, nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. 130 Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: ‘Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? Iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles? Quos ego—sed motos praestat componere fluctus. 135 Post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite vestro: non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula 140 Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.’ Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti; 145 et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas. Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saevitque animis ignobile volgus, iamque faces et saxa volant—furor arma ministrat; 150 tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet,— sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam prospiciens genitor caeloque invectus aperto 155 flectit equos, curruque volans dat lora secundo. *** Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello egregiam et facilem uictu per saecula gentem. 445 hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et numine diuae, aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat aënis. hoc primum in luco noua res oblata timorem 450 leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus et adflictis melius confidere rebus. namque sub ingenti lustrat dum singula templo reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi artificumque manus inter se operumque laborem 455 miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas bellaque iam fama totum uulgata per orbem, Atridas Priamumque et saeuum ambobus Achillem. constitit et lacrimans 'quis iam locus,' inquit, 'Achate, quae regio in terris nostri non plena laboris? 460 en Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi, sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' sic ait atque animum pictura pascit inani multa gemens, largoque umectat flumine uultum. 465 namque uidebat uti bellantes Pergama circum hac fugerent Grai, premeret Troiana iuuentus; hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. nec procul hinc Rhesi niueis tentoria uelis agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno 470 Tydides multa uastabat caede cruentus, ardentisque auertit equos in castra prius quam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. parte alia fugiens amissis Troilus armis, infelix puer atque impar congressus Achilli, 475 fertur equis curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen; huic ceruixque comaeque trahuntur per terram, et uersa puluis inscribitur hasta. interea ad templum non aequae Palladis ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant 480 suppliciter, tristes et tunsae pectora palmis; diua solo fixos oculos auersa tenebat. ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros exanimumque auro corpus uendebat Achilles. tum uero ingentem gemitum dat pectore ab imo, 485 ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici tendentemque manus Priamum conspexit inermis. se quoque principibus permixtum agnouit Achiuis, Eoasque acies et nigri Memnonis arma. ducit Amazonidum lunatis agmina peltis 490 Penthesilea furens mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae bellatrix, audetque uiris concurrere uirgo. Haec dum Dardanio Aeneae miranda uidentur, dum stupet obtutuque haeret defixus in uno, 495 regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuuenum stipante caterua. qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram 500 fert umero gradiensque deas supereminet omnis (Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus): talis erat Dido, talem se laeta ferebat per medios instans operi regnisque futuris. tum foribus diuae, media testudine templi, 505 saepta armis solioque alte subnixa resedit. iura dabat legesque uiris, operumque laborem partibus aequabat iustis aut sorte trahebat: cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque uidet fortemque Cloanthum 510 Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias auexerat oras. obstipuit simul ipse, simul percussus Achates laetitiaque metuque; auidi coniungere dextras ardebant, sed res animos incognita turbat. 515 *** BOOK II Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostis porticibus longis fugit et uacua atria lustrat saucius. illum ardens infesto uulnere Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. 530 ut tandem ante oculos euasit et ora parentum, concidit ac multo uitam cum sanguine fudit. hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, non tamen abstinuit nec uoci iraeque pepercit: 'at tibi pro scelere,' exclamat, 'pro talibus ausis 535 di, si qua est caelo pietas quae talia curet, persoluant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere uultus. at non ille, satum quo te mentiris, Achilles 540 talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.’ sic fatus senior telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum, 545 et summo clipei nequiquam umbone pependit. cui Pyrrhus: ’referes ergo haec et nuntius ibis Pelidae genitori. illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. nunc morere.' hoc dicens altaria ad ipsa trementem 550 traxit et in multo lapsantem sanguine nati, implicuitque comam laeua, dextraque coruscum extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem. haec finis Priami fatorum, hic exitus illum sorte tulit Troiam incensam et prolapsa uidentem 555 Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae. iacet ingens litore truncus, auulsumque umeris caput et sine nomine corpus. *** hic mihi nescio quod trepido male numen amicum 735 confusam eripuit mentem. namque auia cursu dum sequor et nota excedo regione uiarum, heu misero coniunx fatone erepta Creusa substitit, errauitne uia seu lapsa resedit, incertum; nec post oculis est reddita nostris. 740 nec prius amissam respexi animumue reflexi quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam uenimus: hic demum collectis omnibus una defuit, et comites natumque uirumque fefellit. quem non incusaui amens hominumque deorumque, 745 aut quid in euersa uidi crudelius urbe? Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis commendo sociis et curua ualle recondo; ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. stat casus renouare omnis omnemque reuerti 750 per Troiam et rursus caput obiectare periclis. principio muros obscuraque limina portae, qua gressum extuleram, repeto et uestigia retro obseruata sequor per noctem et lumine lustro: horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. 755 inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, me refero: inruerant Danai et tectum omne tenebant. ilicet ignis edax summa ad fastigia uento uoluitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. procedo et Priami sedes arcemque reuiso: 760 et iam porticibus uacuis Iunonis asylo custodes lecti Phoenix et dirus Vlixes praedam adseruabant. huc undique Troia gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum crateresque auro solidi, captiuaque uestis 765 congeritur. pueri et pauidae longo ordine matres stant circum. ausus quin etiam uoces iactare per umbram impleui clamore uias, maestusque Creusam nequiquam ingeminans iterumque iterumque uocaui. 770 quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae uisa mihi ante oculos et nota maior imago. obstipui, steteruntque comae et uox faucibus haesit. tum sic adfari et curas his demere dictis: 775 ’quid tantum insano iuuat indulgere dolori, o dulcis coniunx? non haec sine numine diuum eueniunt; nec te comitem hinc portare Creusam fas, aut ille sinit superi regnator Olympi. longa tibi exsilia et uastum maris aequor arandum, 780 et terram Hesperiam uenies, ubi Lydius arua inter opima uirum leni fluit agmine Thybris. illic res laetae regnumque et regia coniunx parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae. non ego Myrmidonum sedes Dolopumue superbas 785 aspiciam aut Grais seruitum matribus ibo, Dardanis et diuae Veneris nurus; sed me magna deum genetrix his detinet oris. iamque uale et nati serua communis amorem.' haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa uolentem 790 dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. ter conatus ibi collo dare bracchia circum; ter frustra comprensa manus effugit imago, par leuibus uentis uolucrique simillima somno. sic demum socios consumpta nocte reuiso. 795 Atque hic ingentem comitum adfluxisse nouorum inuenio admirans numerum, matresque uirosque, collectam exsilio pubem, miserabile uulgus. undique conuenere animis opibusque parati in quascumque uelim pelago deducere terras. 800 iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur. cessi et sublato montis genitore pettini. BOOK IV At regina graui iamdudum saucia cura 4.1 uulnus alit uenis et caeco carpitur igni. multa uiri uirtus animo multusque recursat gentis honos; haerent infixi pectore uultus uerbaque nec placidam membris dat cura quietem. 5 postera Phoebea lustrabat lampade terras umentemque Aurora polo dimouerat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! quis nouus hic nostris successit sedibus hospes, 10 quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum. degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! si mihi non animo fixum immotumque sederet 15 ne cui me uinclo uellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei 20 coniugis et sparsos fraterna caede penatis solus hic inflexit sensus animumque labantem impulit. agnosco ueteris uestigia flammae. sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat uel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25 pallentis umbras Erebo noctemque profundam, ante, pudor, quam te uiolo aut tua iura resoluo. ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum seruetque sepulcro.' sic effata sinum lacrimis impleuit obortis. 30 Anna refert: ’o luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuuenta nec dulcis natos Veneris nec praemia noris? id cinerem aut manis credis curare sepultos? esto: aegram nulli quondam flexere mariti, 35 non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis diues alit: placitone etiam pugnabis amori? nec uenit in mentem quorum consederis aruis? hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, 40 et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio lateque furentes Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas? dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda 45 hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas. quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus! tu modo posce deos ueniam, sacrisque litatis 50 indulge hospitio causasque innecte morandi, dum pelago desaeuit hiems et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' His dictis impenso animum flammauit amore spemque dedit dubiae menti soluitque pudorem. 55 principio delubra adeunt pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae. ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido 60 candentis uaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta. heu, uatum ignarae mentes! quid uota furentem, 65 quid delubra iuuant? est mollis flamma medullas interea et tacitum uiuit sub pectore uulnus. uritur infelix Dido totaque uagatur urbe furens, qualis coniecta cerua sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 70 pastor agens telis liquitque uolatile ferrum nescius: illa fuga siluas saltusque peragrat Dictaeos; haeret lateri letalis harundo. nunc media Aenean secum per moenia ducit Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, 75 incipit effari mediaque in uoce resistit; nunc eadem labente die conuiuia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit pendetque iterum narrantis ab ore. post ubi digressi, lumenque obscura uicissim 80 luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret uacua stratisque relictis incubat. illum absens absentem auditque uidetque, aut gremio Ascanium genitoris imagine capta detinet, infandum si fallere possit amorem. 85 non coeptae adsurgunt turres, non arma iuuentus exercet portusue aut propugnacula bello tuta parant: pendent opera interrupta minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo. Quam simul ac tali persensit peste teneri 90 cara Iouis coniunx nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: 'egregiam uero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen), una dolo diuum si femina uicta duorum est. 95 nec me adeo fallit ueritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae. sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus? habes tota quod mente petisti: 100 ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; liceat Phrygio seruire marito dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.' Olli (sensit enim simulata mente locutam, 105 quo regnum Italiae Libycas auerteret oras) sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens abnuat aut tecum malit contendere bello? si modo quod memoras factum fortuna sequatur. sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 110 esse uelit Tyriis urbem Troiaque profectis, misceriue probet populos aut foedera iungi. tu coniunx, tibi fas animum temptare precando. perge, sequar.' tum sic excepit regia Iuno: 'mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115 confieri possit, paucis (aduerte) docebo. uenatum Aeneas unaque miserrima Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan radiisque retexerit orbem. his ego nigrantem commixta grandine nimbum, 120 dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo. diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Troianus eandem deuenient. adero et, tua si mihi certa uoluntas, 125 conubio iungam stabili propriamque dicabo. hic hymenaeus erit.' non aduersata petenti adnuit atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea surgens Aurora reliquit. it portis iubare exorto delecta iuuentus, 130 retia rara, plagae, lato uenabula ferro, Massylique ruunt equites et odora canum uis. reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 135 tandem progreditur magna stipante caterua Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo; cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula uestem. nec non et Phrygii comites et laetus Iulus 140 incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis infert se socium Aeneas atque agmina iungit. qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam inuisit Apollo instauratque choros, mixtique altaria circum 145 Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro, tela sonant umeris: haud illo segnior ibat Aeneas, tantum egregio decus enitet ore. 150 postquam altos uentum in montis atque inuia lustra, ecce ferae saxi deiectae uertice caprae decurrere iugis; alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cerui puluerulenta fuga glomerant montisque relinquunt. 155 at puer Ascanius mediis in uallibus acri gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia uotis optat aprum, aut fuluum descendere monte leonem. Interea magno misceri murmure caelum 160 incipit, insequitur commixta grandine nimbus, et Tyrii comites passim et Troiana iuuentus Dardaniusque nepos Veneris diuersa per agros tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. speluncam Dido dux et Troianus eandem 165 deueniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno dant signum; fulsere ignes et conscius aether conubiis summoque ulularunt uertice Nymphae. ille dies primus leti primusque malorum causa fuit; neque enim specie famaue mouetur 170 nec iam furtiuum Dido meditatur amorem: coniugium uocat, hoc praetexit nomine culpam. Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, Fama, malum qua non aliud uelocius ullum: mobilitate uiget uirisque adquirit eundo, 175 parua metu primo, mox sese attollit in auras ingrediturque solo et caput inter nubila condit. illam Terra parens ira inritata deorum extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, 180 monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, tot uigiles oculi subter (mirabile dictu), tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris. nocte uolat caeli medio terraeque per umbram stridens, nec dulci declinat lumina somno; 185 luce sedet custos aut summi culmine tecti turribus aut altis, et magnas territat urbes, tam ficti prauique tenax quam nuntia ueri. haec tum multiplici populos sermone replebat gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: 190 uenisse Aenean Troiano sanguine cretum, cui se pulchra uiro dignetur iungere Dido; nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fouere regnorum immemores turpique cupidine captos. haec passim dea foeda uirum diffundit in ora. 195 protinus ad regem cursus detorquet Iarban incenditque animum dictis atque aggerat iras. Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha templa Ioui centum latis immania regnis, centum aras posuit uigilemque sacrauerat ignem, 200 excubias diuum aeternas, pecudumque cruore pingue solum et uariis florentia limina sertis. isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina diuum multa Iouem manibus supplex orasse supinis: 205 'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent? 210 femina, quae nostris errans in finibus urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit ac dominum Aenean in regna recepit. et nunc ille Paris cum semiuiro comitatu, 215 Maeonia mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto potitur: nos munera templis quippe tuis ferimus famamque fouemus inanem.' Talibus orantem dictis arasque tenentem audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit 220 regia et oblitos famae melioris amantis. tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: 'uade age, nate, uoca Zephyros et labere pennis Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc exspectat fatisque datas non respicit urbes, 225 adloquere et celeris defer mea dicta per auras. non illum nobis genetrix pulcherrima talem promisit Graiumque ideo bis uindicat armis; sed fore qui grauidam imperiis belloque frementem Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri 230 proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. si nulla accendit tantarum gloria rerum nec super ipse sua molitur laude laborem, Ascanione pater Romanas inuidet arces? quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur 235 nec prolem Ausoniam et Lauinia respicit arua? nauiget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.' Dixerat. ille patris magni parere parabat imperio; et primum pedibus talaria nectit aurea, quae sublimem alis siue aequora supra 240 seu terram rapido pariter cum flamine portant. tum uirgam capit: hac animas ille euocat Orco pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. illa fretus agit uentos et turbida tranat 245 nubila. iamque uolans apicem et latera ardua cernit Atlantis duri caelum qui uertice fulcit, Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris piniferum caput et uento pulsatur et imbri, nix umeros infusa tegit, tum flumina mento 250 praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. hic primum paribus nitens Cyllenius alis constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas misit aui similis, quae circum litora, circum piscosos scopulos humilis uolat aequora iuxta. 255 haud aliter terras inter caelumque uolabat litus harenosum ad Libyae, uentosque secabat materno ueniens ab auo Cyllenia proles. ut primum alatis tetigit magalia plantis, Aenean fundantem arces ac tecta nouantem 260 conspicit. atque illi stellatus iaspide fulua ensis erat Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, diues quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreuerat auro. continuo inuadit: 'tu nunc Karthaginis altae 265 fundamenta locas pulchramque uxorius urbem exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum! ipse deum tibi me claro demittit Olympo regnator, caelum et terras qui numine torquet, ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: 270 quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris? si te nulla mouet tantarum gloria rerum [nec super ipse tua moliris laude laborem,] Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 275 debetur.' tali Cyllenius ore locutus mortalis uisus medio sermone reliquit et procul in tenuem ex oculis euanuit auram. At uero Aeneas aspectu obmutuit amens, arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit. 280 ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum. heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem audeat adfatu? quae prima exordia sumat? atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc 285 in partisque rapit uarias perque omnia uersat. haec alternanti potior sententia uisa est: Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent et quae rebus sit causa nouandis 290 dissimulent; sese interea, quando optima Dido nesciat et tantos rumpi non speret amores, temptaturum aditus et quae mollissima fandi tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes imperio laeti parent et iussa facessunt. 295 At regina dolos (quis fallere possit amantem?) praesensit, motusque excepit prima futuros omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari. saeuit inops animi totamque incensa per urbem 300 bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron. tandem his Aenean compellat uocibus ultro: 'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra? nec te noster amor nec te data dextera quondam nec moritura tenet crudeli funere Dido? quin etiam hiberno moliri sidere classem et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310 crudelis? quid, si non arua aliena domosque ignotas peteres, et Troia antiqua maneret, Troia per undosum peteretur classibus aequor? mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui), 315 per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis et istam, oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem. te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320 odere, infensi Tyrii; te propter eundem exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam, fama prior. cui me moribundam deseris hospes (hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)? quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater 325 destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas? saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles, si quis mihi paruulus aula luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, non equidem omnino capta ac deserta uiderer.' 330 Dixerat. ille Iouis monitis immota tenebat lumina et obnixus curam sub corde premebat. tandem pauca refert: 'ego te, quae plurima fando enumerare uales, numquam, regina, negabo promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae 335 dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto speraui (ne finge) fugam, nec coniugis umquam praetendi taedas aut haec in foedera ueni. me si fata meis paterentur ducere uitam 340 auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, et recidiua manu posuissem Pergama uictis. sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, 345 Italiam Lyciae iussere capessere sortes; hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis, quae tandem Ausonia Teucros considere terra inuidia est? et nos fas extera quaerere regna. 350 me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago; me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus aruis. 355 nunc etiam interpres diuum Ioue missus ab ipso (testor utrumque caput) celeris mandata per auras detulit: ipse deum manifesto in lumine uidi intrantem muros uocemque his auribus hausi. desine meque tuis incendere teque querelis; 360 Italiam non sponte sequor.' Talia dicentem iamdudum auersa tuetur huc illuc uoluens oculos totumque pererrat luminibus tacitis et sic accensa profatur: 'nec tibi diua parens generis nec Dardanus auctor, 365 perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reseruo? num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit? num lacrimas uictus dedit aut miseratus amantem est? 370 quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem excepi et regni demens in parte locaui. amissam classem, socios a morte reduxi 375 (heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo, nunc Lyciae sortes, nunc et Ioue missus ab ipso interpres diuum fert horrida iussa per auras. scilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat. neque te teneo neque dicta refello: 380 i, sequere Italiam uentis, pete regna per undas. spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis et nomine Dido saepe uocaturum. sequar atris ignibus absens et, cum frigida mors anima seduxerit artus, 385 omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas. audiam et haec Manis ueniet mihi fama sub imos.' his medium dictis sermonem abrumpit et auras aegra fugit seque ex oculis auertit et aufert, linquens multa metu cunctantem et multa parantem 390 dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis auertere curas, multa gemens magnoque animum labefactus amore 395 iussa tamen diuum exsequitur classemque reuisit. tum uero Teucri incumbunt et litore celsas deducunt toto nauis. natat uncta carina, frondentisque ferunt remos et robora siluis infabricata fugae studio. 400 migrantis cernas totaque ex urbe ruentis: ac uelut ingentem formicae farris aceruum cum populant hiemis memores tectoque reponunt, it nigrum campis agmen praedamque per herbas conuectant calle angusto; pars grandia trudunt 405 obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt castigantque moras, opere omnis semita feruet. quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus, quosue dabas gemitus, cum litora feruere late prospiceres arce ex summa, totumque uideres 410 misceri ante oculos tantis clamoribus aequor! improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis! ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur et supplex animos summittere amori, ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. 415 'Anna, uides toto properari litore circum: undique conuenere; uocat iam carbasus auras, puppibus et laeti nautae imposuere coronas. hunc ego si potui tantum sperare dolorem, et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum 420 exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; sola uiri mollis aditus et tempora noras. i, soror, atque hostem supplex adfare superbum: non ego cum Danais Troianam exscindere gentem 425 Aulide iuraui classemue ad Pergama misi, nec patris Anchisae cinerem manisue reuelli: cur mea dicta negat duras demittere in auris? quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti: exspectet facilemque fugam uentosque ferentis. 430 non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat: tempus inane peto, requiem spatiumque furori, dum mea me uictam doceat fortuna dolere. extremam hanc oro ueniam (miserere sororis), 435 quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.' Talibus orabat, talisque miserrima fletus fertque refertque soror. sed nullis ille mouetur fletibus aut uoces ullas tractabilis audit; fata obstant placidasque uiri deus obstruit auris. 440 ac uelut annoso ualidam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes; ipsa haeret scopulis et quantum uertice ad auras 445 aetherias, tantum radice in Tartara tendit: haud secus adsiduis hinc atque hinc uocibus heros tunditur, et magno persentit pectore curas; mens immota manet, lacrimae uoluuntur inanes. *** at trepida et coeptis immanibus effera Dido sanguineam uoluens aciem, maculisque trementis interfusa genas et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina et altos 645 conscendit furibunda rogos ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. hic, postquam Iliacas uestis notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata incubuitque toro dixitque nouissima uerba: 650 'dulces exuuiae, dum fata deusque sinebat, accipite hanc animam meque his exsoluite curis. uixi et quem dederat cursum Fortuna peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. urbem praeclaram statui, mea moenia uidi, 655 ulta uirum poenas inimico a fratre recepi, felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.' dixit, et os impressa toro 'moriemur inultae, sed moriamur' ait. 'sic, sic iuuat ire sub umbras. 660 hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.' dixerat, atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta 665 atria: concussam bacchatur Fama per urbem. lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether, non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 670 culmina perque hominum uoluantur perque deorum. audiit exanimis trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis per medios ruit, ac morientem nomine clamat: 'hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas? 675 hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? quid primum deserta querar? comitemne sororem spreuisti moriens? eadem me ad fata uocasses, idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset. his etiam struxi manibus patriosque uocaui 680 uoce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem? exstinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. date, uulnera lymphis abluam et, extremus si quis super halitus errat, ore legam.' sic fata gradus euaserat altos, 685 semianimemque sinu germanam amplexa fouebat cum gemitu atque atros siccabat ueste cruores. illa grauis oculos conata attollere rursus deficit; infixum stridit sub pectore uulnus. ter sese attollens cubitoque adnixa leuauit, 690 ter reuoluta toro est oculisque errantibus alto quaesiuit caelo lucem ingemuitque reperta. Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem difficilisque obitus Irim demisit Olympo quae luctantem animam nexosque resolueret artus. 695 nam quia nec fato merita nec morte peribat, sed misera ante diem subitoque accensa furore, nondum illi flauum Proserpina uertice crinem abstulerat Stygioque caput damnauerat Orco. ergo Iris croceis per caelum roscida pennis 700 mille trahens uarios aduerso sole colores deuolat et supra caput astitit. 'hunc ego Diti sacrum iussa fero teque isto corpore soluo': sic ait et dextra crinem secat, omnis et una dilapsus calor atque in uentos uita recessit. 705 BOOK VI Ergo iter inceptum peragunt fluuioque propinquant. nauita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 385 per tacitum nemus ire pedemque aduertere ripae, sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro: 'quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, fare age, quid uenias, iam istinc et comprime gressum. umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae: 390 corpora uiua nefas Stygia uectare carina. nec uero Alciden me sum laetatus euntem accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, dis quamquam geniti atque inuicti uiribus essent. Tartareum ille manu custodem in uincla petiuit 395 ipsius a solio regis traxitque trementem; hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.' quae contra breuiter fata est Amphrysia uates: 'nullae hic insidiae tales (absiste moueri), nec uim tela ferunt; licet ingens ianitor antro 400 aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui seruet Proserpina limen. Troius Aeneas, pietate insignis et armis, ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. si te nulla mouet tantae pietatis imago, 405 at ramum hunc' (aperit ramum qui ueste latebat) 'agnoscas.' tumida ex ira tum corda residunt; nec plura his. ille admirans uenerabile donum fatalis uirgae longo post tempore uisum caeruleam aduertit puppim ripaeque propinquat. 410 inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat laxatque foros; simul accipit alueo ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba sutilis et multam accepit rimosa paludem. tandem trans fluuium incolumis uatemque uirumque 415 informi limo glaucaque exponit in ulua. Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat aduerso recubans immanis in antro. cui uates horrere uidens iam colla colubris melle soporatam et medicatis frugibus offam 420 obicit. ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resoluit fusus humi totoque ingens extenditur antro. occupat Aeneas aditum custode sepulto euaditque celer ripam inremeabilis undae. 425 Continuo auditae uoces uagitus et ingens infantumque animae flentes, in limine primo quos dulcis uitae exsortis et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo; hos iuxta falso damnati crimine mortis. 430 nec uero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes: quaesitor Minos urnam mouet; ille silentum consiliumque uocat uitasque et crimina discit. proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum insontes peperere manu lucemque perosi 435 proiecere animas. quam uellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores! fas obstat, tristisque palus inamabilis undae alligat et nouies Styx interfusa coercet. nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem 440 Lugentes campi; sic illos nomine dicunt. hic quos durus amor crudeli tabe peredit secreti celant calles et myrtea circum silua tegit; curae non ipsa in morte relinquunt. his Phaedram Procrinque locis maestamque Eriphylen 445 crudelis nati monstrantem uulnera cernit, Euadnenque et Pasiphaen; his Laodamia it comes et iuuenis quondam, nunc femina, Caeneus rursus et in ueterem fato reuoluta figuram. inter quas Phoenissa recens a uulnere Dido 450 errabat silua in magna; quam Troius heros ut primum iuxta stetit agnouitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut uidet aut uidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas dulcique adfatus amore est: 455 'infelix Dido, uerus mihi nuntius ergo uenerat exstinctam ferroque extrema secutam? funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro, per superos et si qua fides tellure sub ima est, inuitus, regina, tuo de litore cessi. 460 sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, per loca senta situ cogunt noctemque profundam, imperiis egere suis; nec credere quiui hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro. 465 quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.' talibus Aeneas ardentem et torua tuentem lenibat dictis animum lacrimasque ciebat. illa solo fixos oculos auersa tenebat nec magis incepto uultum sermone mouetur 470 quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. tandem corripuit sese atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem. nec minus Aeneas casu percussus iniquo 475 prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem. *** excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), uiuos ducent de marmore uultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent: 850 tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.' Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis 855 ingreditur uictorque uiros supereminet omnis. hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' atque hic Aeneas (una namque ire uidebat 860 egregium forma iuuenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu) 'quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem? filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! 865 sed nox atra caput tristi circumuolat umbra.' tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis: 'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; ostendent terris hunc tantum fata nec ultra esse sinent. nimium uobis Romana propago 870 uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent. quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem campus aget gemitus! uel quae, Tiberine, uidebis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos 875 in tantum spe tollet auos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello dextera! non illi se quisquam impune tulisset obuius armato, seu cum pedes iret in hostem 880 seu spumantis equi foderet calcaribus armos. heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis, et fungar inani 885 munere.' sic tota passim regione uagantur aëris in campis latis atque omnia lustrant. quae postquam Anchises natum per singula duxit incenditque animum famae uenientis amore, exim bella uiro memorat quae deinde gerenda, 890 Laurentisque docet populos urbemque Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, 895 sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis portaque emittit eburna, ille uiam secat ad nauis sociosque reuisit. Tum se ad Caietae recto fert limite portum. 900 ancora de prora iacitur; stant litore puppes. BOOK VIII illic res Italas Romanorumque triumphos haud uatum ignarus uenturique inscius aeui fecerat ignipotens, illic genus omne futurae stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella. fecerat et uiridi fetam Mauortis in antro 630 procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impauidos, illam tereti ceruice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua. nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas 635 consessu caueae, magnis Circensibus actis, addiderat, subitoque nouum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque seueris. post idem inter se posito certamine reges armati Iouis ante aram paterasque tenentes 640 stabant et caesa iungebant foedera porca. haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!), raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus per siluam, et sparsi rorabant sanguine uepres. 645 nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat accipere ingentique urbem obsidione premebat; Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. illum indignanti similem similemque minanti aspiceres, pontem auderet quia uellere Cocles 650 et fluuium uinclis innaret Cloelia ruptis. in summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo. atque hic auratis uolitans argenteus anser 655 porticibus Gallos in limine adesse canebat; Galli per dumos aderant arcemque tenebant defensi tenebris et dono noctis opacae. aurea caesaries ollis atque aurea uestis, uirgatis lucent sagulis, tum lactea colla 660 auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis. hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo extuderat, castae ducebant sacra per urbem 665 pilentis matres in mollibus. hinc procul addit Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, secretosque pios, his dantem iura Catonem. 670 haec inter tumidi late maris ibat imago aurea, sed fluctu spumabant caerula cano, et circum argento clari delphines in orbem aequora uerrebant caudis aestumque secabant. in medio classis aeratas, Actia bella, 675 cernere erat, totumque instructo Marte uideres feruere Leucaten auroque effulgere fluctus. hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas 680 laeta uomunt patriumque aperitur uertice sidus. parte alia uentis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens, cui, belli insigne superbum, tempora nauali fulgent rostrata corona. hinc ope barbarica uariisque Antonius armis, 685 uictor ab Aurorae populis et litore rubro, Aegyptum uirisque Orientis et ultima secum Bactra uehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx. una omnes ruere ac totum spumare reductis conuulsum remis rostrisque tridentibus aequor. 690 alta petunt; pelago credas innare reuulsas Cycladas aut montis concurrere montibus altos, tanta mole uiri turritis puppibus instant. stuppea flamma manu telisque uolatile ferrum spargitur, arua noua Neptunia caede rubescunt. 695 regina in mediis patrio uocat agmina sistro, necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Mineruam tela tenent. saeuit medio in certamine Mauors 700 caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens uadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. Actius haec cernens arcum intendebat Apollo desuper; omnis eo terrore Aegyptus et Indi, 705 omnis Arabs, omnes uertebant terga Sabaei. ipsa uidebatur uentis regina uocatis uela dare et laxos iam iamque immittere funis. illam inter caedes pallentem morte futura fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri, 710 contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota ueste uocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina uictos. at Caesar, triplici inuectus Romana triumpho moenia, dis Italis uotum immortale sacrabat, 715 maxima ter centum totam delubra per urbem. laetitia ludisque uiae plausuque fremebant; omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae; ante aras terram caesi strauere iuuenci. ipse sedens niueo candentis limine Phoebi 720 dona recognoscit populorum aptatque superbis postibus; incedunt uictae longo ordine gentes, quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis. hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos 725 finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis, extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes. Talia per clipeum Volcani, dona parentis, miratur rerumque ignarus imagine gaudet 730 attollens umero famamque et fata nepotum. BOOK X *** Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus: 420 'da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi. haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit.' audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum. 425 At non caede uiri tanta perterrita Lausus, pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et uos, o Grais imperdita corpora, Teucri. 430 agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis; extremi addensent acies nec turba moueri tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget, hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas, egregii forma, sed quis Fortuna negarat 435 in patriam reditus. ipsos concurrere passus haud tamen inter se magni regnator Olympi; mox illos sua fata manent maiore sub hoste. Interea soror alma monet succedere Lauso Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen. 440 ut uidit socios: 'tempus desistere pugnae; solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba 445 miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina uoluit obitque truci procul omnia uisu, talibus et dictis it contra dicta tyranni: 'aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. 450 tolle minas.' fatus medium procedit in aequor; frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire comminus; utque leo, specula cum uidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, 455 aduolat, haud alia est Turni uenientis imago. hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, ire prior Pallas, si qua fors adiuuet ausum uiribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: 'per patris hospitium et mensas, quas aduena adisti, 460 te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. cernat semineci sibi me rapere arma cruenta uictoremque ferant morientia lumina Turni.' audiit Alcides iuuenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. 465 tum genitor natum dictis adfatur amicis: 'stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus omnibus est uitae; sed famam extendere factis, hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis tot gnati cecidere deum, quin occidit una 470 Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum fata uocant metasque dati peruenit ad aeui.' sic ait, atque oculos Rutulorum reicit aruis. At Pallas magnis emittit uiribus hastam uaginaque caua fulgentem deripit ensem. 475 illa uolans umeri surgunt qua tegmina summa incidit, atque uiam clipei molita per oras tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. hic Turnus ferro praefixum robur acuto in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: 480 'aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.' dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, uibranti cuspis medium transuerberat ictu loricaeque moras et pectus perforat ingens. 485 ille rapit calidum frustra de uulnere telum: una eademque uia sanguis animusque sequuntur. corruit in uulnus (sonitum super arma dedere) et terram hostilem moriens petit ore cruento. quem Turnus super adsistens: 490 'Arcades, haec' inquit 'memores mea dicta referte Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto. quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, largior. haud illi stabunt Aeneia paruo hospitia.' et laeuo pressit pede talia fatus 495 exanimem rapiens immania pondera baltei impressumque nefas: una sub nocte iugali caesa manus iuuenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelauerat auro; quo nunc Turnus ouat spolio gaudetque potitus. 500 nescia mens hominum fati sortisque futurae et seruare modum rebus sublata secundis! Turno tempus erit magno cum optauerit emptum intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque oderit. at socii multo gemitu lacrimisque 505 impositum scuto referunt Pallanta frequentes. o dolor atque decus magnum rediture parenti, haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen ingentis Rutulorum linquis aceruos! BOOK XI *** Quem telo primum, quem postremum, aspera uirgo, deicis? aut quot humi morientia corpora fundis? 665 Eunaeum Clytio primum patre, cuius apertum aduersi longa transuerberat abiete pectus. sanguinis ille uomens riuos cadit atque cruentam mandit humum moriensque suo se in uulnere uersat. tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas 670 suffuso reuolutus equo dum colligit, alter dum subit ac dextram labenti tendit inermem, praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque; 675 quotque emissa manu contorsit spicula uirgo, tot Phrygii cecidere uiri. procul Ornytus armis ignotis et equo uenator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuuenco pugnatori operit, caput ingens oris hiatus 680 et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus; ipse cateruis uertitur in mediis et toto uertice supra est. hunc illa exceptum (neque enim labor agmine uerso) traicit et super haec inimico pectore fatur: 685 'siluis te, Tyrrhene, feras agitare putasti? aduenit qui uestra dies muliebribus armis uerba redargueret. nomen tamen haud leue patrum manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.' Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum 690 corpora, sed Buten auersum cuspide fixit loricam galeamque inter, qua colla sedentis lucent et laeuo dependet parma lacerto; Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem eludit gyro interior sequiturque sequentem; 695 tum ualidam perque arma uiro perque ossa securim altior exsurgens oranti et multa precanti congeminat; uulnus calido rigat ora cerebro. incidit huic subitoque aspectu territus haesit Appenninicolae bellator filius Auni, 700 haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant. isque ubi se nullo iam cursu euadere pugnae posse neque instantem reginam auertere cernit, consilio uersare dolos ingressus et astu incipit haec: 'quid tam egregium, si femina forti 705 fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri: iam nosces uentosa ferat cui gloria fraudem.' dixit, at illa furens acrique accensa dolore tradit equum comiti paribusque resistit in armis 710 ense pedes nudo puraque interrita parma. at iuuenis uicisse dolo ratus auolat ipse (haud mora), conuersisque fugax aufertur habenis quadripedemque citum ferrata calce fatigat. 'uane Ligus frustraque animis elate superbis, 715 nequiquam patrias temptasti lubricus artis, nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.' haec fatur uirgo, et pernicibus ignea plantis transit equum cursu frenisque aduersa prehensis congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit: 720 quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube columbam comprensamque tenet pedibusque euiscerat uncis; tum cruor et uulsae labuntur ab aethere plumae. At non haec nullis hominum sator atque deorum 725 obseruans oculis summo sedet altus Olympo. Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeua suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras. ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon fertur equo uariisque instigat uocibus alas 730 nomine quemque uocans, reficitque in proelia pulsos. 'quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes Tyrrheni, quae tanta animis ignauia uenit? femina palantis agit atque haec agmina uertit! quo ferrum quidue haec gerimus tela inrita dextris? 735 at non in Venerem segnes nocturnaque bella, aut ubi curua choros indixit tibia Bacchi. exspectate dapes et plenae pocula mensae (hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex nuntiet ac lucos uocet hostia pinguis in altos!' 740 haec effatus equum in medios moriturus et ipse concitat, et Venulo aduersum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa ui concitus aufert. tollitur in caelum clamor cunctique Latini 745 conuertere oculos. uolat igneus aequore Tarchon arma uirumque ferens; tum summa ipsius ab hasta defringit ferrum et partis rimatur apertas, qua uulnus letale ferat; contra ille repugnans sustinet a iugulo dextram et uim uiribus exit. 750 utque uolans alte raptum cum fulua draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa uolumina uersat arrectisque horret squamis et sibilat ore arduus insurgens, illa haud minus urget obunco 755 luctantem rostro, simul aethera uerberat alis: haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon portat ouans. ducis exemplum euentumque secuti Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns uelocem iaculo et multa prior arte Camillam 760 circuit, et quae sit fortuna facillima temptat. qua se cumque furens medio tulit agmine uirgo, hac Arruns subit et tacitus uestigia lustrat; qua uictrix redit illa pedemque ex hoste reportat, hac iuuenis furtim celeris detorquet habenas. 765 hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat undique circuitum et certam quatit improbus hastam. Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos insignis longe Phrygiis fulgebat in armis spumantemque agitabat equum, quem pellis aënis 770 in plumam squamis auro conserta tegebat. ipse peregrina ferrugine clarus et ostro spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; aureus ex umeris erat arcus et aurea uati cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis 775 carbaseos fuluo in nodum collegerat auro pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. hunc uirgo, siue ut templis praefigeret arma Troia, captiuo siue ut se ferret in auro uenatrix, unum ex omni certamine pugnae 780 caeca sequebatur totumque incauta per agmen femineo praedae et spoliorum ardebat amore, telum ex insidiis cum tandem tempore capto concitat et superos Arruns sic uoce precatur: 'summe deum, sancti custos Soractis Apollo, 785 quem primi colimus, cui pineus ardor aceruo pascitur, et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus uestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens. non exuuias pulsaeue tropaeum 790 uirginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem facta ferent; haec dira meo dum uulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.' Audiit et uoti Phoebus succedere partem mente dedit, partem uolucris dispersit in auras: 795 sterneret ut subita turbatam morte Camillam adnuit oranti; reducem ut patria alta uideret non dedit, inque Notos uocem uertere procellae. ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, conuertere animos acris oculosque tulere 800 cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut uenientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem. concurrunt trepidae comites dominamque ruentem 805 suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae credere nec telis occurrere uirginis audet. ac uelut ille, prius quam tela inimica sequantur, continuo in montis sese auius abdidit altos 810 occiso pastore lupus magnoue iuuenco, conscius audacis facti, caudamque remulcens subiecit pauitantem utero siluasque petiuit: haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns contentusque fuga mediis se immiscuit armis. 815 illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter ferreus ad costas alto stat uulnere mucro. labitur exsanguis, labuntur frigida leto lumina, purpureus quondam color ora reliquit. tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam 820 adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae quicum partiri curas, atque haec ita fatur: 'hactenus, Acca soror, potui: nunc uulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. effuge et haec Turno mandata nouissima perfer: 825 succedat pugnae Troianosque arceat urbe. iamque uale.' simul his dictis linquebat habenas ad terram non sponte fluens. tum frigida toto paulatim exsoluit se corpore, lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquens, 830 uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. tum uero immensus surgens ferit aurea clamor sidera: deiecta crudescit pugna Camilla; incurrunt densi simul omnis copia Teucrum Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae. 835 *** BOOK XII *** Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulua pugnas de nube tuentem: 'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat? indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli. 795 quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres? mortalin decuit uiolari uulnere diuum? aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?) ereptum reddi Turno et uim crescere uictis? desine iam tandem precibusque inflectere nostris, 800 ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent. uentum ad supremum est. terris agitare uel undis Troianos potuisti, infandum accendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos: 805 ulterius temptare ueto.' sic Iuppiter orsus; sic dea summisso contra Saturnia uultu: 'ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas, Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui; nec tu me aëria solam nunc sede uideres 810 digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri suasi et pro uita maiora audere probaui, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; 815 adiuro Stygii caput implacabile fontis, una superstitio superis quae reddita diuis. et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: 820 cum iam conubiis pacem felicibus (esto) component, cum iam leges et foedera iungent, ne uetus indigenas nomen mutare Latinos neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari aut uocem mutare uiros aut uertere uestem. 825 sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala uirtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.' olli subridens hominum rerumque repertor: 'es germana Iouis Saturnique altera proles, 830 irarum tantos uoluis sub pectore fluctus. uerum age et inceptum frustra summitte furorem: do quod uis, et me uictusque uolensque remitto. sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit; commixti corpore tantum 835 subsident Teucri. morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate uidebis, nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' 840 adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit; interea excedit caelo nubemque relinquit. His actis aliud genitor secum ipse uolutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, 845 quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu, paribusque reuinxit serpentum spiris uentosasque addidit alas. hae Iouis ad solium saeuique in limine regis apparent acuuntque metum mortalibus aegris, 850 si quando letum horrificum morbosque deum rex molitur, meritas aut bello territat urbes. harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit: illa uolat celerique ad terram turbine fertur. 855 non secus ac neruo per nubem impulsa sagitta, armatam saeui Parthus quam felle ueneni, Parthus siue Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit. 860 postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni, alitis in paruae subitam collecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras— hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora 865 fertque refertque sonans clipeumque euerberat alis. illi membra nouus soluit formidine torpor, arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit. At procul ut Dirae stridorem agnouit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos 870 unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: 'quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare? aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem arte morer? talin possum me opponere monstro? iam iam linquo acies. ne me terrete timentem, 875 obscenae uolucres: alarum uerbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi Iouis. haec pro uirginitate reponit? quo uitam dedit aeternam? cur mortis adempta est condicio? possem tantos finire dolores 880 nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras! immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?' tantum effata caput glauco contexit amictu 885 multa gemens et se fluuio dea condidit alto. Aeneas instat contra telumque coruscat ingens arboreum, et saeuo sic pectore fatur: 'quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas? non cursu, saeuis certandum est comminus armis. 890 uerte omnis tete in facies et contrahe quidquid siue animis siue arte uales; opta ardua pennis astra sequi clausumque caua te condere terra.' ille caput quassans: 'non me tua feruida terrent dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.' 895 nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus litem ut discerneret aruis. uix illum lecti bis sex ceruice subirent, qualia nunc hominum producit corpora tellus; 900 ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros. sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemue manu saxumue immane mouentem; genua labant, gelidus concreuit frigore sanguis. 905 tum lapis ipse uiri uacuum per inane uolutus nec spatium euasit totum neque pertulit ictum. ac uelut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam auidos extendere cursus uelle uidemur et in mediis conatibus aegri 910 succidimus; non lingua ualet, non corpore notae sufficiunt uires nec uox aut uerba sequuntur: sic Turno, quacumque uiam uirtute petiuit, successum dea dira negat. tum pectore sensus uertuntur uarii; Rutulos aspectat et urbem 915 cunctaturque metu letumque instare tremescit, nec quo se eripiat, nec qua ui tendat in hostem, nec currus usquam uidet aurigamue sororem. Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto 920 eminus intorquet. murali concita numquam tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti dissultant crepitus. uolat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricae et clipei extremos septemplicis orbis; 925 per medium stridens transit femur. incidit ictus ingens ad terram duplicato poplite Turnus. consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit mons circum et uocem late nemora alta remittunt. ille humilis supplex oculos dextramque precantem 930 protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit; 'utere sorte tua. miseri te si qua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor) Dauni miserere senectae et me, seu corpus spoliatum lumine mauis, 935 redde meis. uicisti et uictum tendere palmas Ausonii uidere; tua est Lauinia coniunx, ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis Aeneas uoluens oculos dextramque repressit; et iam iamque magis cunctantem flectere sermo 940 coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, uictum quem uulnere Turnus strauerat atque umeris inimicum insigne gerebat. ille, oculis postquam saeui monimenta doloris 945 exuuiasque hausit, furiis accensus et ira terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc uulnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.' hoc dicens ferrum aduerso sub pectore condit 950 feruidus; ast illi soluuntur frigore membra uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.